i 16

Interim cotīdiē Caesar Haeduōs frūmentum, quod essent pūblicē pollicitī, flāgitāre. Nam propter frīgora quod Gallia sub septentriōnibus, ut ante dictum est, posita est, nōn modo frūmenta in agrīs mātūra nōn erant, sed nē pābulī quidem satis māgna cōpia suppetēbat; eō autem frūmentō quod flūmine Arārī nāvibus subvēxerat proptereā ūtī minus poterat quod iter ab Arārī Helvētiī āverterant, ā quibus dīscēdere nōlēbat. Diem ex diē dūcere Haeduī: cōnferrī, comportārī, adesse dīcere. Ubi sē diūtius dūcī intellēxit et diem īnstāre quō diē frūmentum mīlitibus mētīrī oportēret, convocātīs eōrum prīncipibus, quōrum magnam cōpiam in castrīs habēbat, in hīs Dīviciācō et Liscō, quī summō magistrātuī praeerat, quem vergobretum appellant Haeduī, quī creātur annuus et vītae necisque in suōs habet potestātem, graviter eōs accūsat, quod, cum neque emī neque ex agrīs sūmī possit, tam necessāriō tempore, tam propinquīs hostibus ab iīs nōn sublevētur, praesertim cum māgnā ex parte eōrum precibus adductus bellum suscēperit; multō etiam gravius quod sit dēstitūtus queritur.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: