i 11

Helvētiī iam per angustiās et fīnēs Sēquanōrum suās cōpiās trādūxerant et in Haeduōrum fīnēs pervēnerant eōrumque agrōs populābantur. Haeduī, cum sē suaque ab iīs dēfendere nōn possent, lēgātōs ad Caesarem mittunt rogātum auxilium: ita sē omnī tempore dē populō Rōmānō meritōs esse ut paene in cōnspectū exercitūs nostrī agrī vastārī, līberī [eōrum] in servitūtem abdūcī, oppida expugnārī nōn dēbuerint. Eōdem tempore [quō Haeduī] Ambarrī, necessāriī et cōnsanguineī Haeduōrum, Caesarem certiōrem faciunt sēsē dēpopulātīs agrīs nōn facile ab oppidīs vim hostium prohibēre. Item Allobrogēs, quī trāns Rhodanum vīcōs possessiōnēsque habēbant, fugā sē ad Caesarem recipiunt et dēmōnstrant sibi praeter agrī solum nihil esse reliquī. Quibus rēbus adductus Caesar nōn expectandum sibi statuit dum, omnibus fortūnīs sociōrum cōnsūmptīs, in Santonōs Helvētiī pervenīrent.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: