i 10

Caesarī renūntiātur Helvētiīs esse in animō per agrum Sēquanōrum et Haeduōrum iter in Santonum fīnēs facere, quī nōn longē ā Tolōsātium fīnibus absunt, quae cīvitās est in prōvinciā. Id sī fieret, intellegēbat magnō cum perīculō prōvinciae futūrum ut hominēs bellicōsōs, populī Rōmānī inimīcōs, locīs patentibus māximēque frūmentāriīs fīnitimōs habēret. 3 Ob eās causās eī mūnītiōnī quam fēcerat T. Labiēnum lēgātum praeficit; ipse in Ītaliam magnīs itineribus contendit duāsque ibi legiōnēs cōnscrībit et trēs, quae circum Aquilēiam hiemābant, ex hībernīs ēdūcit et, quā proximum iter in ulteriōrem Galliam per Alpēs erat, cum hīs quīnque legiōnibus īre contendit. 4 Ibi Ceutronēs et Grāiocelī et Caturigēs locīs superiōribus occupātīs itinere exercitum prohibēre cōnantur. Complūribus hīs proeliīs pulsīs ab Ōcelō, quod est oppidum citeriōris prōvinciae extrēmum, in fīnēs Vocontiōrum ulteriōris prōvinciae diē septimō pervenit; inde in Allobrogum fīnēs, ab Allobrogibus in Segūsiāvōs exercitum dūcit. Hī sunt extrā prōvinciam trāns Rhodanum prīmī.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: